Haud modica, Lector benevole, afficimur laetitia, quod post undecentum iam horum commentariorum volumina publici iuris facta nunc Tibi in manus tradimus volumen sollemne numero centesimo insignitum. Sed falleris si forte ex voluminum numero coniectura facta existimas ephemeridem nostram ante centum hos annos conditam esse: nam numerus ille cum annorum spatio, quo commentarii in lucem prodibant, haudquaquam congruit. Si enim unoquoque post ephemeridem institutam anno unus „Eus” liber annalis editus esset, non centesimum, sed centesimum et vicesimum volumen in manibus haberes.
Brevi post Societatem Philologam a. 1893 Leopoli „ad philologiam classicam excolendam promovendamque” (prima statuti verba afferimus) conditam commentarii etiam illius Societatis instituti sunt: a. 1894 primum eorum volumen in lucem protulit Ludovicus Ćwikliński (1853–1942). Qui Thucydidis eximius perscrutator Universitatisque Leopoliensis tunc professor per aliquot annos et editoris et Societatis praesidis muneribus fungebatur: nam et ipse auctor fuerat, ut Societas Philologa (quae post libertatem a Polonis a. 1918 recuperatam Societatis Philologae Polonorum nomen accepit) conderetur. Post hunc alii hos commentarios edendi curam susceperunt officiumque suum egregie praestiterunt. Quorum nomina semper grata memoria celebranda nunc temporum ordine servato producimus: nomina scilicet Stanislai W itkowski , Thaddaei Sinko, Ioannis Sajdak, Ricardi Gansiniec, Francisci Smolka, Georgii Kowalski, Victoris Steffen, Ladislai Strzelecki, Georgii Krókowski, Georgii Łanowski, Ioannis Wikarjak, Andreae Wójcik et (ut vivos quoque commemoremus) Silvestri Dworacki, Georgii Danielewicz, Lesci Mrozewicz. Haud est dubitandum quin numquam centesimo volumine edito laetaturi fuerimus, nisi tam diligenter sua munia sustinuissent.
Quaeris fortasse, quid sit causae, cur horum commentariorum titulus de dea illa tractus sit, quam Latine Auroram appellamus. Qui titulus ad Polonorum saeculi undevicesimi historiam est referendus: nam libertate iam pridem amissa numquam de eius recuperatione desperaverunt sibique persuaserunt post longissimam etiam alienae dominationis noctem clarum libertatis lumen quondam civitati suae oriturum esse. Societatis ephemeridisque nostrae conditores classicis quoque studiis excolendis Polonorum causam adiuvari profecto crediderunt.
Sed de historia satis. Nunc pauca dicenda sunt de quodam volumen hocce ornandi consilio. Nam fasciculo voluminis alteri adiungimus discum electronicum, quo quinque et viginti commentationes continentur olim in ephemeride nostra Polonice divulgatae et nunc in linguam Anglicam translatae, quo facilius ab exteris legi possint. Quod consilium ad finem perducere possumus subsidio liberaliter fulti a Polonico Rerum et Scholarum Academicarum Ministerio ex opibus, quae ad Ordinem Studia Humaniora Provehendi Publicum (Polonice Narodowy Program Rozwoju Humanistyki) sunt destinatae.